TULLIOLA seu TULLIA

TULLIOLA seu TULLIA
TULLIOLA, seu TULLIA
filia M. Tullii Ciceronis, scriptis eius immortalitati consecrata. In eius sepulchro, in via Appia, e regione conditorii Patris Ciceronis, Paulô III. Pontifice Romanô aptrtrô, saeculô praecedente reperta est Lucerna ardens, quae mox, ab ingrediente novo aere, est exstincta. Fuisse autem id Tulliolae monumentum, tum ex literis pater lapidi insculptis; Tulliolae. filiae. meae: tum ex muliebri cadavere, adhuc integro servato, cum capillis ad ea usque tempora implicitis, irretitisque aureô retinaculô. Quae omnia, ob nimiam vetustatem, exsiccata et penitus arefacta, primô contactu in paucos pulveres dissoluta conciderunt; remanentibus quibusdam solum filamentis aureis, utpote corruptioni contumacioribus. Fortum. Licetus, Lucernis Antiqq. l. 1. c. 2. ex Guidone Pancirollo Rer. Memorab. Deperdit. l. Hermolao Barbaro, Epist. ad Alphen. Scardeonio, Antiqq. Patavin. l. 1. Aliis. Quomodo autem cadaver Tulliolae, sine aromatibus, tamdiu duraverit, docet idem Licetus pluribus, l. 4. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”